Rozmiar: 15909 bajtów

- 16 -

1288. Aug. 12. o. O.

Herzog Heinrich stiftet das Hospital ad St. Nicolaum zu Liegnitz und verleiht es mit Genehmigung des Bischofs Thomas von Breslau den Kreuzherren ad St. Mathiam zu Breslau, denen er zugleich die Kirche des heil. Nicolaus überlässt, er dotirt dasselbe mit dem Allodium, das die Brüder käuflich von Lampertus de villa Siffridi erwarben, mit 2 Hufen im Dornbusch, die ihnen der von Slich legirte, mit seinem Obstgarten und mit 7 Scheffel Zins Getreide von der Mühle in Conrads Vorwerk vor Hainau, die ihnen Otto von Slewicz angewiesen.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Animarum profectibus nostrarum ac predecessorum nostrorum salubri deuocioni cupientes intendere, solerti studio precogitamus, eternorum intuitu seminare in terris, vt cum fructu multiplici recolligere valeamus, inde est, quod nos Heinricus dei gracia dux Slesie et dominus de Legnicz omnibus in perpetuum, tam presentibus quam futuris, testimonio hujus pagine cupimus esse notum, nos in ablucionem nostrorum delictorum et in remedium anime patris nostri et matris, hospitale quoddam in ciuitate nostra Legnicz in honorem omnipotentis dei et gloriose matris eius et pro recepcione infirmorum, construere decreuimus et id ipsum viris religiosis, fratribus cum cruce et stella signatis, contulimus, ut per celibein vitam ipsorum laus, gloria et honor regi regum deo et suffragium hijs, quos manus domini tetigit, impendatur. Addicimus eisdem fratribus, quos de Wratislauia in dictum hospitale vocauimus, de consensu et voluntate venerabilis patris carissimi, compatris nostri, domini Thome Wratislauiensis episcopi, ecclesiam sancti Nicolai ibidem sitam et allodium, quod quondam fuit Lamperti de villa Siffridi, quod dicti fratres pro decem marcis auri et septia media marcarum auri comparuerunt, de quibus marcis nos septem per Hellenboldum advocatum in Legnicz exsoluimus, et superfluum iidem fratres suis denariis persoluerunt. Insuper idem hospitale duos mansos, qui iacent in longitudine agrorum de villa Dornpussch, habebit, sibi per quendam, dictum de Slich, legatos et pomerium, quod nostrum olim fuit et censum de ortis circa pomerium iacentibus, quemque nos una cum eodem pomerio dicto hospitali contribuimus, et septem fertanos de censu in molendino, quod iacet in Conradi villa, ante civitatem Haynow, quos dominus Otto de Slewicz ipsis pro suis excessibus assignauit, volentes et concedentes, vt sepe- dictum hospitale eadem predia et mansos, cum omnibus suis finibus, in quibus iam vsus extitit, vel in futuro vtilitas accrescat, libere sine omni solucione, exaccione et qualicumque angaria et omnibus vecturis possideat et ab omnibus iuribus ciuium et iurisdiccionibus iudiciorum nostrorum idem hospitale et suas incolas absoluimus, ita quod coram nemine nisi coram nobis vel nostro clauigero debent respondere. Indulsimus eciam et donauimus dicto hospitali ad tempora vite nostre, quod ligna, viridia et stancia pro suis edificijs et arida et iacencia pro comburendo in nostra merica recipiat; et post tempora vite nostre ad comburendum ligna arida colligat in perpetuum, libere et quiete. In huius rei testimonium et perpetuum vigorem presencia cum nostro sigillo maiori iussimus confirmare. Actum anno domini M°CC° octuagesimo octauo. Presentibus hijs Bulchone de Bibirsteyn, domino Mironchone, palatino Legnicensi, domino Petro de Busich, d. Themone marschalko, d. Bertoldo de Boraw, d. Ottone de Slewicz, d. Wernhero de Syzen, d. Ffritschkone de Tomaswalde, domino Bozlao, domino Ffederico, plebano de Lehn, d. Theodrico de Wandros et Ffritschkone, nostro notario, cuius manibus pridie ydus augusti presencia conscribuntur.

Bitschens Geschossbuch, p. 174b« wovon sich eine beglaubigte Abschrift im Archiv (No. 5) befindet. — Vgl. Gesch. der milden Stift, in Liegnitz, S. 10.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów